Donnerstag, 6. März 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [2/XXXV]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....




..... 2.mose, kapitel 35.....:


1..... igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri.....
2..... sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur.....
3..... non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.....
4..... et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens.....
5..... separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes.....
6..... hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum.....
7..... et pelles arietum rubricatas et ianthinas.....
8..... ligna setthim.....
9..... et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum.....
10..... lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis.....
11..... quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit.....
12..... tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases.....
13..... arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur.....
14..... mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus.....
15..... candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium.....
16..... altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi.....
17..... altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius.....
18..... cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli.....
19..... paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis.....
20..... vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi.....
21..... egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi.....
22..... obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.....
23..... viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est.....
24..... si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas.....
25..... argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus.....
26..... sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum.....
27..... et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes.....
28..... principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale.....
29..... aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum.....
30..... omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt.....
31..... dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.....
32..... implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina.....
33..... ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest.....
34..... dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan.....
35..... ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant.....



Quelle: Bibleserver.com

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.