Donnerstag, 3. April 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [2/XXXIX]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....




..... 2.mose, kapitel 39.....:


1..... de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi.....
2..... fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.....
3..... opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine.....
4..... duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum.....
5..... et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi.....
6..... paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel.....
7..... posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi.....
8..... fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.....
9..... quadrangulum duplex mensurae palmi.....
10..... et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus.....
11..... in secundo carbunculus sapphyrus iaspis.....
12..... in tertio ligyrius achates amethistus.....
13..... in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos.....
14..... ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum.....
15..... fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo.....
16..... et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis.....
17..... e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant.....
18..... haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur.....
19..... stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi.....
20..... fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam.....
21..... et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem.....
22..... deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta.....
23..... et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum.....
24..... tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi.....
25..... fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius.....
26..... et mitras cum coronulis suis ex bysso.....
27..... feminalia quoque linea byssina.....
28..... cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi.....
29..... fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini.....
30..... et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi.....
31..... perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi.....
32..... et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases.....
33..... opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus.....
34..... velum arcam vectes propitiatorium.....
35..... mensam cum vasis et propositionis panibus.....
36..... candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo.....
37..... altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus.....
38..... et tentorium in introitu tabernaculi.....
39..... altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis.....
40..... tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri.....
41..... vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius.....
42..... obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus.....
43..... quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis.....



Quelle: Bibleserver.com

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.