Donnerstag, 16. November 2006

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [XXIX]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....






..... 1.mose, kapitel 29.....:



1..... profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.....
2..... et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur.....
3..... morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.....
4..... dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran.....
5..... quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus.....
6..... sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo.....
7..... dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.....
8..... qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.....
9..... adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat.....
10..... quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur.....
11..... et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit.....
12..... et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo.....
13..... qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris.....
14..... respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius.....
15..... dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias.....
16..... habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel.....
17..... sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu.....
18..... quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis.....
19..... respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me.....
20..... servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.....
21..... dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.....
22..... qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias.....
23..... et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum.....
24..... dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam.....
25..... et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi.....
26..... respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.....
27..... imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.....
28..... adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem.....
29..... cui pater servam Balam dederat.....
30..... tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis.....
31..... videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente.....
32..... quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus.....
33..... rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon.....
34..... concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi.....
35..... quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere.....

Quelle: Bibleserver.com


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.