Donnerstag, 21. Dezember 2006

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [XXXIV]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....






..... 1.mose, kapitel 34.....:



1..... egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius.....
2..... quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem.....
3..... et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit.....
4..... et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem.....
5..... quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent.....
6..... egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob.....
7..... ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset.....
8..... locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem.....
9..... et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite.....
10..... et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam.....
11..... sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo.....
12..... augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem.....
13..... responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis.....
14..... non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos.....
15..... sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus.....
16..... tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.....
17..... sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus.....
18..... placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius.....
19..... nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.....
20..... ingressique portam urbis locuti sunt populo.....
21..... viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.....
22..... unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes.....
23..... et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum.....
24..... adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.....
25..... et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.....
26..... Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam.....
27..... quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.....
28..... oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant.....
29..... parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas.....
30..... quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.....
31..... responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra.....

Quelle: Bibleserver.com


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.