..... und gottes geist schwebte über den wassern.....
..... 3.mose, kapitel 7.....:
1..... haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est.....
2..... idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris.....
3..... offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia.....
4..... duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis.....
5..... et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto.....
6..... omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est.....
7..... sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit.....
8..... sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius.....
9..... et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur.....
10..... sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.....
11..... haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.....
12..... si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas.....
13..... panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis.....
14..... ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem.....
15..... cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane.....
16..... si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est.....
17..... quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet.....
18..... si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit.....
19..... caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea.....
20..... anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis.....
21..... et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis.....
22..... locutusque est Dominus ad Mosen dicens.....
23..... loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.....
24..... adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios.....
25..... si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo.....
26..... sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus.....
27..... omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis.....
28..... locutus est Dominus ad Mosen dicens.....
29..... loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius.....
30..... tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti.....
31..... qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.....
32..... armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.....
33..... qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua.....
34..... pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel.....
35..... haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur.....
36..... et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis.....
37..... ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis.....
38..... quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.....

Quelle: Bibleserver.com
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen
Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.