Donnerstag, 10. April 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [2/XL]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....




..... 2.mose, kapitel 40.....:


1..... locutusque est Dominus ad Mosen dicens.....
2..... mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii.....
3..... et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum.....
4..... et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis.....
5..... et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones.....
6..... et ante illud altare holocausti.....
7..... labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua.....
8..... circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius.....
9..... et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur.....
10..... altare holocausti et omnia vasa eius.....
11..... labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum.....
12..... adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua.....
13..... indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum.....
14..... fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus.....
15..... igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum.....
16..... erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas.....
17..... et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat.....
18..... posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper.....
19..... cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.....
20..... posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum.....
21..... ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi.....
22..... posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi.....
23..... locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini.....
24..... posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum.....
25..... et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus.....
26..... posuit et tentorium in introitu tabernaculi.....
27..... et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat.....
28..... labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua.....
29..... laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes.....
30..... cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus.....
31..... erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt.....
32..... operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud.....
33..... nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat.....
34..... si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas.....
35..... si pendebat desuper manebant in eodem loco.....



Quelle: Bibleserver.com

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.