Donnerstag, 4. Januar 2007

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [XXXVI]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....






..... 1.mose, kapitel 36.....:



1..... hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom.....
2..... Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei.....
3..... Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth.....
4..... peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel.....
5..... Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.....
6..... tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob.....
7..... divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.....
8..... habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom.....
9..... hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir.....
10..... et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius.....
11..... fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez.....
12..... erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau.....
13..... filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau.....
14..... isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core.....
15..... hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez.....
16..... dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae.....
17..... hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau.....
18..... hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.....
19..... isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom.....
20..... isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan.....
21..... Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom.....
22..... facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna.....
23..... et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam.....
24..... et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui.....
25..... habuitque filium Disan et filiam Oolibama.....
26..... et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan.....
27..... hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham.....
28..... habuit autem filios Disan Hus et Aran.....
29..... isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana.....
30..... dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir.....
31..... reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii.....
32..... Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba.....
33..... mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.....
34..... cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum.....
35..... hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith.....
36..... cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha.....
37..... hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth.....
38..... cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor.....
39..... isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab.....
40..... haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth.....
41..... dux Oolibama dux Ela dux Phinon.....
42..... dux Cenez dux Theman dux Mabsar.....
43..... dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum.....

Quelle: Bibleserver.com


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.