Donnerstag, 14. August 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [3/XVIII]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....



..... 3.mose, kapitel 18.....:

1..... locutusque est Dominus ad Mosen dicens.....
2..... loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester.....
3..... iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.....
4..... facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester.....
5..... custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus.....
6..... omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus.....
7..... turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius.....
8..... turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est.....
9..... turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis.....
10..... turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est.....
11..... turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis.....
12..... turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui.....
13..... turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae.....
14..... turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur.....
15..... turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius.....
16..... turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est.....
18..... turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est.....
18..... sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.....
19..... ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius.....
20..... cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.....
21..... de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus.....
22..... cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est.....
23..... cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est.....
24..... ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum.....
25..... et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos.....
26..... custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos.....
27..... omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam.....
28..... cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos.....
29..... omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui.....
30..... custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.....



2 Kommentare:

  1. Ich bin ja des Lateinischen nicht mächtig, aber soweit ich weiss, ist das der Abschnitt den die Extremisten immer an den Haaren herbeiziehen um Schwulen Bashing zu betreiben! Richtig? Obwohl die verschiedenen Übersetzungen ja davon reden, dass Du nicht bei einem (Luther) Knaben (Pädosexualität) oder eben einem (z.B. Schlachter)Manne (Homosexualität) liegen sollst, wie bei einer Frau. Was ist denn hier nun richtig? Und warum werden die Vorschriften in Kapitel 19 heute höchstens noch als Kavaliersdelikte gehandelt, während die Vorschriften in Kapitel 18 die todtraurige Diskriminierung von Homosexuellen noch heute rechtfertigt?

    Deine Meinung dazu täte mich sehr interessieren!

    AntwortenLöschen
  2. ..... korrekt erkannt, stoeps, 3.mose kapitel 18 behandelt die "sexuellen verfehlungen".....

    ..... eine ausführlichere antwort werde ich dir in ein paar tagen liefern, das thema is' mir zu wichtig, als dass ich es in ein, zwei zeilen auf die schnelle abhandeln möchte.....
    ..... auch, so denke ich, tut es mir selbst ma' wieder gut, wenn ich ma' wieder eingehender über das thema reflektiere.....

    AntwortenLöschen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.