Donnerstag, 3. Januar 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [2/XXVI]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....




..... 2.mose, kapitel 26.....:


1..... tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies.....
2..... longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria.....
3..... quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt.....
4..... ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari.....
5..... quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari.....
6..... facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat.....
7..... facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi.....
8..... longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium.....
9..... e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.....
10..... facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur.....
11..... quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat.....
12..... quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.....
13..... et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens.....
14..... facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus.....
15..... facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim.....
16..... quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.....
17..... in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.....
18..... quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.....
19..... quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur.....
20..... in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt.....
21..... quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur.....
22..... ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas.....
23..... et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.....
24..... eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur.....
25..... et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis.....
26..... facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi.....
27..... et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam.....
28..... qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.....
29..... ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis.....
30..... et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est.....
31..... facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum.....
32..... quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas.....
33..... inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur.....
34..... pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum.....
35..... mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis.....
36..... facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii.....
37..... et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae.....



Quelle: Bibleserver.com

3 Kommentare:

  1. RokkerMurHast du das alles händisch eingetippt ?

    AntwortenLöschen
  2. ..... aber sicherlich hab' ich das ganze mit eigener hand kopiert und eingefügt.....

    *grin*

    AntwortenLöschen
  3. Es sah nach händischer Schreibarbeit aus, das wäre auch zu teuflisch ;)
    RokkerMur

    AntwortenLöschen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.