Freitag, 20. Oktober 2006

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [XXV]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....






..... 1.mose, kapitel 25.....:



1..... Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram.....
2..... quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue.....
3..... Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim.....
4..... at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae.....
5..... deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac.....
6..... filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.....
7..... fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni.....
8..... et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.....
9..... et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre.....
10..... quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius.....
11..... et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.....
12..... hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae.....
13..... et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam.....
14..... Masma quoque et Duma et Massa.....
15..... Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma.....
16..... isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum.....
17..... anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum.....
18..... habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit.....
19..... hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac.....
20..... qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban.....
21..... deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.....
22..... sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum.....
23..... qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet.....
24..... iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt.....
25..... qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob.....
26..... sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli.....
27..... quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.....
28..... Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob.....
29..... coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus.....
30..... ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.....
31..... cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua.....
32..... ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita.....
33..... ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita.....
34..... et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.....

Quelle: Bibleserver.com


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.