Donnerstag, 31. Juli 2008

et spiritus Dei ferebatur super aquas..... [3/XVI]

..... und gottes geist schwebte über den wassern.....



..... 3.mose, kapitel 16.....:

1..... locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.....
2..... et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum.....
3..... nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum.....
4..... tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur.....
5..... suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum.....
6..... cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua.....
7..... duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii.....
8..... mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario.....
9..... cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato.....
10..... cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem.....
11..... his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum.....
12..... adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta.....
13..... ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur.....
14..... tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.....
15..... cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi.....
16..... et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.....
17..... nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur.....
18..... cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum.....
19..... aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel.....
20..... postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem.....
21..... et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum.....
22..... cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto.....
23..... revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi.....
24..... lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo.....
25..... et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare.....
26..... ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra.....
27..... vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum.....
28..... et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra.....
29..... eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos.....
30..... in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini.....
31..... sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua.....
32..... expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis.....
33..... et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum.....
34..... eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi.....



Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.